- THEODORUS Mopsvestinus
- THEODORUS MopsvestinusEpiscopus huius urbis, Haereticus et Praeceptor Haeresiarchae. In monasterio educatus, incontinentissime vixit, a Ioh. Chrysostomo commilitone insigni invectivâ, cui titulus, Theodorus lapsus, reprehensus, Hinc paulo melior, ad Episcopatum evectus est, sed in luxum revolutus, in illo obiit. Ab hoc Nestorius haeresin suam iuprimis hausit, Acta 5. Concil. Act. 4. Liberatus in Breviar. c. 4. Gregor. M. Scripserat in huius favorem, quod opus Nestoriani, post Concil. Ephesinum, A. C. 431. non Graece solum, sed et Syriace, Armeniace et Persice ediderunt. Laudartus a Theodorero, qui non noverat errores in seriptis eius latentes, a S. Cyrillo, Proclo Constantinop. et Rabullo egregie refutatos. Quorum ultimus hic Episcopus Edessenus, Ibam succeslorem habuit, qui in epist. ad Marinum Persam, Rabullum reprehendit, quod de Theodoro sinistre sen sisset: idque eôdem tempore, quô Theodoretus Cyri Episcopus contra anathemata Cyrilli scripsit. Sed Ibas et Theodoretus, in melius murtati, a Concil. Chalcedonensi restituti sunt, Theodorici non nisi historicâ mentione iniectâ. Dicti hi tres tria Capitula, quorum, ob turbas in Ecclesia, famosum adeo nomen est: nec terminatum negotium, nisi Concil. V. Generali, A. C. 553. quô contra personam et scripta Theodori anathema pronuntiatum est. Vide Euagr. Theodoret etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.